

Liber Paralipomenon Primus*
Caput 10: Versus 2
Cumque appropinquassent.Irruerunt gentiles undique in regnum Judae et filios ejus, et corruperunt sacerdotes, scribas et Pharisaeos filios, scilicet et seductores illius regni haereticos quoque, ne simpliciter gratiam Spiritus sancti praedicarent aut colerent, vetuerunt.Abinadab.Ne patrem qui nos sibi adoptavit spirituali dono digna confessione laudaremus, quod significat interfectio, Abinadab id est patris mei spontanei.Melchisua.Ne in Christi regno salutem futuram credamus. Melchisua enim interpretaturrex meus salus.Philosophus, qui Arium seduxit, quasi Melchisua occidit: qui Macedonium, Jonatham; qui Manichaeum, Abinadab. Quia hunc veri regis Christi omnipotentiam negare, illum Spiritus sancti donis derogare, istum summi Patris bonitatem blasphemare magister corruptionis edocuit.